- AURICHALCUM
- AURICHALCUMex auro et aere, quod Graecis χαλκὸς est, multis conflata vox videtur, Festo, Servio in Aen. l. 12. v. 87. Isidoro Origin. l. 16. c. 19., Ambrosio in Apocal. c. 1. Primasio in candem, Hesychio, aliis. Sed verum metalli huius nomen ὀρέιχαλκος est Graec. unde Latinis Orichalcum, Horatio de Arte, v. 202. Virgilio loc. cit. et Statio Theb. l. 10. Orichalcum, montanum aes: quod illi nomen Veteres ideo videntur indidisse, quia vetus erat fabula, e sylvosis montibus incendiô correptis praestantissima metalla defluxisse, ut de Galliae montibus, Athen. l. 6. de Hispaniae saltibusAristoteles in Mirabil. de Pyrenaeis Diodor. Sic. l. 5. etc. tradunt. Ut autem error errorem trahit, qui ab aurco colore dictum putârunt, hoc nomine designârunt vulgare illud aes, quod cum natuauro râ sit rubrum, admixtâ cadmiâ, flavescit: proindeque aurichalcum auro opposuerunt passim, tamquam multô vilius, Servius. Cicer. Offic. l. 3. Sueton. in Vitellio c. 6. Digesta tit. de contrah. empt. L. Labeo 45. etc. Unde Apollinaris Ps. 31. v. 21.Γαμφηλὰς ξυνέαξον ὀρειχάλκοισι χαλινοῖς,Maxillas constringe frenis ex orichalco.i. e. aereis. Quin hodieque Gallis aes vulgare archal dicitur, i. e. aurichalcum. At apud Veteres Orichalcum aliud fuisse, aere longe pretiosius, nec multum infra auri pretium, res ipsa clamat. Nam in Critia Platonis, Atlantidem Insul. inter coetera metalla, produxisse legimus, τὸν νῦν ὀνομαζὀ μενον μόνον, τότε δὲ πλέον ὀνομαςτὸν ---- ὀρείχαλκον ---- πλην` χρυσοῦ τιμιώτατον, nunc solô nomine notum, olim vero longe celebrius ---- orichalcum ---- omnium exceptô aurô pretiosissimum. Inde apud veteres Poetas, inter praecipua ornamenta, cum auro aurichalcum saepe nominatur. Apud Homerum Hymnô 5. Horae Veneri ponunt;------ ------ εν τρητοῖσι λοβοῖσινΑ῎νθεμ᾿ ὀρειχάλκου χρυσοῖο τε τιμήεντος.in auriculis perforatisDonum (i. e. inaures) ex orichalco et auro pretioso.In Hesiodi Scuto v. 122. Hercules cum aureo thorace induitΚνημῖδας ὀρειχάλκοιο φαεινοῦ,Ocreas orichalci lucentis.Quem imitatus, apud Virgilium Turnus, l. 12. Aen. v. 87.------ Aurô squalentem albôque orichalcôCircumdat loricam humeris.Sic in Plauto non semel, aurichalco contra, id fere est, quod aliis auro contra. vide eius Curcul. Act. 1. Sc. 3. v. 46. Militem Act. 3. Sc. 1. v. 63. Pseudolum Act. 2. Sc. 3. v. 22. Unde de Chrysolitis agens Plin. l. 37. c. 9. Fundâ, inquit, includuntur perspicuae; ceteris subicitur aurichalcum, quondam etiam et per se gemmarum in usu. Quasi velit, aurichalcum olim et per se in usu gemmarum fuisse apud Veteres vel eô, auri vice, usos illos ad gemmas includendas. Coeterum tam rarum inventu nativum aurichalcum est, ut Plato illud describat loc. cit; tamquam ὀνομαζόμενον μόνον, solô nomine notum: Imo, an vere exstet, aut vero unquam exstiterit, iam inde ab Aristotele controversa res fuit inter Scriptores, uti videre est apud Scholiasten Apollonii l. 4. v. 973. Aristotelem in Myster. Hesychium, Plinium, Tzetzen in Hesiod. Etymologum, Phavorinum, Pollucem, Alios. Tamen aes Demonesium, pro orichalco videtur esse habitum, ex Aristot. in Mirabil. ubi ex hoc aere factas statuas, in urbe Pheneo, quibus inscript. Hercules Amphitronis fil. Elide captâ dedicavit, ὀρειχάλκους dictas esse refert. Idem de aere Moslyneco suspicatus est Bochartus, quod Philosophus vocat λαμπρότατον καὶ λευκότατον, maxime splendes et album; quae sunt orichalci notae characteristicae. Graeci namque tam nativum, quam factitium orichalcum, album describunt. et fortasse Hebraeis inde dictum est nechoseth lebana i. e. aes album; atque ex eo facta fuerit Graece vox χαλκολίβανος, in Apocal. c. 1. v. 15. Sed de hac vide infra in voce Chalcolibanus. Deferebatur autem aes hoc album Tyrum, ex Tubal et Mesech, Ezech. c. 27. v. 13. De aurichalco factitio, habes apud Etymologum, χύμευσίς ἐςτι χαλκοῦ λευκοῦ τοῦ νῦν εὑ ρισκομένου, οὗτος γὰρ σκευασίᾳ τινί γίνεται λευκὸς, φύσει, adde ex Tzetze; πυῤῥὸς ὤν. Chymica est fusio aeris aelbi, quod nunc reperitur: illud enim praeparatione quâdam fit album, cum naturâ rubrum sit. Cuiusmodi praeparatione fiebat orichalcum, in Phrygiae urbe Andiris, uthis verbis testatur Stephanus, post Strabonem l. 13. Α῎νδειρα πόλις, ἐν ᾗ λίθος ὅς καιόμενος σίδηρος γίγνεται, εἶτα κατὰ γῆς τινος καμινευθεὶς, ἀποςτάζει ψευδάργυρον, εἰ̈τα κραθεὶς χαλκῶ, ὀρείχαλκος γίνεται, Andira urbs, in qua est lapis, qui exustus fit ferrum: Dein cum terra quadam in camino excoctus pseudargyrum exsudat, atque aeri mistus postmodum fit orichalcum. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 6. c. ult. vide quoque infra in voce Crama.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.